Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 26

Manducavimus,etc. Non festivitatum epulatio juvat, quae fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judaeis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit.In plateis,etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.
(* Traductions européennes)